OVIS

OVIS
I.
OVIS
apud romanos Maxima hostia dicta est. Festus Maximam hostiam ovilli pecoris, appellabant, non ab amplitudine corporis, sed ab animo plaecidiore. Vide Meursium Notis in Phaedr. l. 3. fab. 4. v. 11.
Sed expiari poss maiore hostiâ;
ut et supra in voce, Maxima. Apud Athenienses, post quam simplex illa adeoque paucis parabilis Deos frugibus venerandi ratio, paulo post Draconis tempora, desiisset, victimaeque iam ante Solomem mactarentur, harum pretium legibus aestimavit Solon, teste Plutarchô: Πρόβατον καὶ δραχμην, ηί. ἀντὶ μεδίμνου, Drachma in ovem, octodecim in Medimnum. Fuisse autem μίαν δραχμὴν προβάτου τιμὴν, unam drachmam ovis pretium, Demetrius Phalereus Auctor est. Atque ad hanc frugalitatem exemplô suô praeivit Epimenides Atheniensesque eidem assuefecit, ut idem Plut. de Epimenide docet. Maius tamen, eôdem Solone auctore, in sextodecimo Axione, eximarum hostiarum pretium, quamquam et hoc vile nimis, si ad sequentia tempora, quibus istud Solonis institutum mutavit, attendatur, ut apud eundem videre est. Istinsmodi sacrificia in Axonibus ἀφελῆ, dixit Solon, teste Polluce l. 1. c. 1. iique qui sacra fecerant, victimarum nonnihil domum reportabant, bonae scaevae gratiâ, unde ὑγίεια nomen invenit, apud Hesycbium: reliqua Sacerdotibus cedebant, pelles nempe et κωλαί, ut docet Scholiastes Aristophanis ad Vespas. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Attic. l. 1. tit. 1. p. 5. et seqq. Sed et in lustrationibus adhibebatur Ovis, cuius corpus vivô sulfure adurebatur; uti discimus ex Ovid. Fastor. l. 4. v. 739.
Caerulei fiant puro de sulfure fumi,
Tectaque fumanti sulpure balet ovis.
Et Statio Thebaid. l. 4. v. 416.
—— circumque bidentum
Visceribus laceris et odori sulfuris aurâ,
Graminibusque novis et longô murmure purgat.
Etiam ovantibus immolabatur, cum triumphanti bovem mactarent, unde et Ovationi, de qua supra, nomen impostum fuisse ait Plut. in Marcello. Iovi quoque oves sacrae erant apud Apolloniatas, in Sinu Ionico, de quibus multa habet Herodot. Musâ 9. Vide etiam Cael. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 26. c. 17. uti de Ove, Pacis hostia, extra conspectum Deae caedi solitâ, Delrium ad Senec. Medeâ, Actu 1. At ove nigrâ Erebo sacrificavit, apud Homerum, Ulysses et. Vide plura supra, ubi de Agni et Arietis, in sacris, usu. Porro ante pecuniae usum, boum oviumque numerô mulctam fuisse definitam legimus, apud A. Gellium l. 11. c. 1. cum ait: Coniectare autem possumus, quod Italia tunc esset armentosissima, multam quae appellatur suprema institutam in singulos duarum Ovium, boum triginta, pro copia scil. houm, proque Ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a Magistratibus dicta erat, addicebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris: eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem: Ideirco postea lege Altcriâ constituti sunt in Oves singulas aeris deni (i. e. decussis) in boves aeris centeni. Minima multa est Ovis unius. Idem docet, quando a Magistratibus Pop. Romani multa dicebatur, Oves genere virili appellari fuisse solitas, adducens haec Varronis verba: M. Terentium, quando citatus neque respondit, neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dicô: quô genere nisi diceretur, veram mulctam videri negârunt, Ibid. Vide quoque Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 9. c. 17. Postea vero ovium boumque effigie aes signatum est: quod primum fecisse Servium Regem, Plin. ait l. 18. c. 3. etc. Plura de Ovibus, vide apud Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 3. c. 55. et seqq. Sam. item Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 42--50. et hîc kpassim, inprimis de Ovibus Syriaris, caudae pondere ac pinguedine celebratis, ubi de Ovium cauda: de Veterum vero more in Ovium pellibus scribendi, Vide suô locô. Addam saltem de divino cultu, huic animali, a populis quibusdam habito. Uti enim Lycopolitani Lupum, Hermopolitae Cynocephalum, Bovem, Vaccam etc. alii, sic Saitas et Thebanos Ovem veneratos esse, narrat Clemens Alexandr. Admon. ad Gentes, quemadmodum et Iovi Ammoni Arietem fuisse sacratum, auctor est Clemens, qui dicitur Romanus, Retognit. l. 10. Quod tamen non nisi ad cultum symbolicum pertinuisse, contendit Voss. c. 74. Quemadmodum et id, quod
de Samiis idem Clemens addit, Oves iis cultas: Fortasse enim, inquit, noc isti coluêre eas, ut Deos, tantummodo honorârunt, ut anathemata, c. 75. Namque Aelian. Histor. Animal. l. 12. c. 40. sic ex Aristotele, Σαμίοις χρυσίον ῾ἱερὸν᾿ κλαπὲν πρόβατον ἀνεῦρε καὶ εντεῦθεν Μανδράβολος ὁ Σάμιος τῇ Η῞ρᾳ πρόβατον ἀνάθημα ἀνῆψε, Samiis aurum (sacrum) furto sublatum Ovis invenit: Quare Mandrabolus Samius Iunoni Ovem consecravit. Inde ab earum esu abstinebant Aegyptii, teste Herodotô l. 2. cumque a Cambyse Pelusium obsidente, contra illorum tela, oves ante aciem collocarentur, iacula cohibuerunt, ne sacrum id animal laederent, Polyaenus l. 7. c. 6. Vide supra, ubi de Iunone sub ovis specie
cultâ, nec non voce Leaena: ac infra voce Sisarra. Auud Romanos Ovilium mancipia reperimus, Tonsores, Varr. de R. R. l. 2. c. 2. Item Opiliones Virgil. Ecl. vel Ovilliones, ut appellat Iurisconsultus leg. 25. §. 2 ff. de instr. vel instrum. leg. qui Oves curabant, leg. 60. §. ff. de Leg. 3. sicut Caprarii caprilia, verveces Virvicarii, armentaria Equilia Equisones etc. Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis. Meminit quoque Opilionos. Plautus Asinaria, Actu 3. sc. 1. v. 36. Etiam Opilio, quipascit alienas oves, aliquam habet Peculiarem, quae spem soletur suam. Virgilius Upilionem vocat Ecl. 10. v. 19.
Venit et Upilio, tardi venêre bubulci, etc.
II.
OVIS
locus in Scythia, Iornandi, forte circa fluv. Obium, Oby, qui antiquis Carambucus. Vide ibi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Ovis — Ovis …   Wikipédia en Français

  • ovis — ovis; ovis·tic; …   English syllables

  • Ovis — (lat.), Schaf. O. ammon, so v.w. Argali. O. musimon, so v.w. Mouflon …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ovis — Ovis, das Schaf …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Ovis —   [lateinisch], wissenschaftlicher Name der Schafe …   Universal-Lexikon

  • ovis — óvis s.m. (reg.) struguri cu boabe mari, rare, ce se coc târziu. Trimis de blaurb, 17.08.2006. Sursa: DAR …   Dicționar Român

  • Ovis — Ovis …   Wikipédia en Français

  • Ovis —   Ovis …   Wikipedia Español

  • Ovis — Schafe Dickhornschaf (Ovis canadensis) Systematik Überordnung: Laurasiatheria …   Deutsch Wikipedia

  • Ovis — This article refers to the sheep genus. For the species commonly referred to simply as sheep , see Domestic sheep. Sheep Bighorn Sheep Scientific classification …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”